monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 64, 5
'Et de sanctis non egredietur: et non polluet sanctificationem Dei sui' . Pro otioso quoque verbo rationem reddituri sumus: ET OMNE QUOD non aedificat audientes, in periculum vertitur loquentium. Ego si fecero, si dixero quippiam, quod reprehensione dignum est: de sanctis egredior, et polluo vocabulum Christi, in quo mihi blandior: quanto magis Pontifex et Episcopus, quem oportet esse sine crimine : tantarumque virtutum, ut semper moretur in Sanctis: et paratus sit victimas offerre pro populo, sequester hominum et Dei, et carnes agni sacro ore conficiens: 'Quia sanctum oleum Christi Dei sui super eum est.' Non egredietur de sancto, ne vestimentum quo indutus est, polluat. Quotquot enim in Christo baptizati sumus, Christum induimus . Servemus tunicam quam accepimus, sanctam custodiamus in sancto. Ille montanus habitator, qui de Ierusalem descendebat in Iericho, non prius vulneratus est, quam nudatus. Infunditur ei oleum medicamentum lene, et misericordia temperatum: et quia debuit negligentiae sentire cruciatum, vini austeritate mordetur : ut per oleum ad poenitentiam provocetur, per vinum severitatem sentiat iudicantis.